Pagina:Easy Latin Stories.djvu/64

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
52
[part iv.
EASY LATIN STORIES.

Another account.

155.Sunt pauciores nonnulli qui tradunt, misisse Oroeten praeconem Samum, nescio quid petiturum: (nec enim hoc memoriae proditur:) Polycratem autem tunc in exedra forte decubuisse, et affuisse ei Anacreontem Teium; atque quum accedens Oroetae praeco verba fecisset, Polycratem ad murum tunc forte conversum, nec aspexisse hominem paullisper nee responsum dedisse. Sic caussa mortis Polycratis duplici modo traditur.

The machinations of Oroetes.

156.Oroetes vero, qui Magnesiae habitabat, Lydum quendam misit nuntium ferentem quo Polycratis animum exploraret. Polycrates autem magnam spem habebat fore ut Ioniae et insularum imperio potiretur. Oroetes, intelligens hoc eum animo agitare, misso nuntio, haec dixit: ‘Oroetes Polycrati salutem dicit. Intellexi te magnas res moliri; parum autem pecuniae tibi esse. Nunc tu, si hocce feceris, et tuas res augebis, et me quoque servabis. Mortem mihi meditatur Cambyses. Tu ergo et me ipsum ex hac terra educas, et pecunias meas exportes. Harum quidem partem tu tene, partem me tenere patere: harum ope Graeciae imperio potieris. Quod si fidem mihi non habueris, mitte civem, quemcunque fidelissimum habes, cui ego pecunias monstrabo.’

He deceives the messenger of Polycrates.

157.His auditis gavisus Polycrates, accepit conditionem. Primum igitur misit speculandi caussa Maeandrium, qui scriba eius erat. Oroetes postquam cognovit exspectari speculatorem, hoc fecit. Cistas octo lapidibus complevit, brevi spatio excepto circa oras, super lapides vero aurum coniecit: tum obsignatas cistas in parato habuit. Et Maeandrius, ubi advenit spectavitque, renuntiavit Polycrati. Ita omnino deceptum esse Polycratem narrant.