venit, non passus est classem ad insulam appellere; et postquam cognovit, quo se Delii recepissent, misso praecone, haec iis edixit: ‘Cur fuga abitis, viri sancti? ne me nequissimum hominem putaveritis. Hoc mihi mandatum est a rege, ne, qua in terra hi duo dii nati sint, eam neu incolas eius laedam. Quare redite ad vestras sedes.’ His dictis trecenta turis talenta super aram congesta adoluit.
191.—Post digressum Persarum ex hac regione, commota tremuit Delos: quod nec ante id tempus, ut aiunt Delii, nec post, ad meam usque aetatem, factum est. Et hoc quidem prodigium edidit Deus, ut imminentia hominibus mala significaret. Constat autem regnantibus Dario, Xerxe, Artaxerxe, plura mala afflixisse Graeciam, quam per viginti alias generationes quae ante Darium exstiterint. Itaque non sine caussa commota est Delos. Et in vaticinio ita scriptum est:—
- Et Delum, quamvis sit adhuc immota, movebo.
Haec autem tria nomina hoc significant Graeco sermone: Darius coercitorem, Xerxes bellatorem, Artaxerxes magnum bellatorem.
192.—Eretrienses autem, ubi cognoverunt sese peti a Persis, Athenienses orarunt ut auxilia mitterent. Itaque copiae auxilio iis confestim missae sunt. At in Eretriensibus sanum nullum erat consilium. Qui Athenienses vocaverant, ipsi in duas divisi erant sententias: nam aliis animus erat, relicta urbe in superiora Euboeae loca se recipere: alii vero, privatum quaestum a Persis sperantes, urbem prodere parabant. Quibus rebus cognitis, quidam e primoribus Athenienses oravit, ut domum redirent, ne simul cum Eretriensibus perirent. Itaque statim omnes Athenas reversi periculum evaserunt.