Jump to content

Pagina:Easy Latin Stories.djvu/79

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
part iv.]
67
SECOND EXPEDITION

The taking of Eretria.

193.Persae vero, quum Eretriam pervenissent, expositis copiis, urbem adoriuntur. Oppidani quidem egredi et pugnam committere non audebant, sed muros defendere curae fuit, quandoquidem vicerat sententia non relinquendam esse urbem. Quum autem acriter oppugnaretur murus, intra sex dies multi ex utraque parte perierunt: septimo vero die, nonnulli ex civibus urbem Persis prodiderunt. Qui, urbem ingressi, aedem spoliarunt incenderuntque, poenam hanc rependentes ob aedem Sardibus crematam; homines autem, ut iusserat Darius, in servitutem abstraxerunt.

The Persians land in Attica.

194.Subacta Eretria, Persae in Atticam navigarunt. Quumque Marathon esset totius Atticae maxime idoneus equitibus locus, ibi copias exponere iussit Hippias, qui olim tyrannus Athenarum fuit. Is apud Darium diu vixerat, a civibus suis regno expulsus. Qua re cognita, Athenienses etiam ipsi Marathona obviam hostibus egressi sunt. Duxerunt autem illos decem imperatores; quorum decimus Miltiades erat, de quo supra narratum est.

The mission of Phidippides and apparition of the god Pan.

195.Tum vero Spartam missus est praeco Phidippides, qui cursu celerrimus fuit. Cui, ut ipse narrat, deus Pan obviam factus est, compellatoque nominatim Phidippide, iussit eum renuntiare Atheniensibus illos nullam sui curam habere, quamvis sit amicissimus Athenis, ac iam saepe de illis bene meritus fuerit, et postea etiam bene sit meriturus. Peracto igitur bello, templum Pani Athenienses condidere, eumque annuis sacrificiis placaverunt.