Jump to content

Pagina:Easy Latin Stories.djvu/83

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
part iv.]
71
THE LAST DAYS OF MILTIADES.

The Persians attempt to surprise Athens.

204.Reliquis autem navibus barbari Sunium circumnavigarunt, ad urbem pervenire studentes prius quam rediissent Athenienses. At dum Sunium navigant Persae, Athenienses, quantum pedibus valuere in urbem retro currentes, prius affuere quam Persae venerunt. Barbari vero, postquam naves ante Phalerum, qui portus erat Atheniensium, in mari aliquamdiu tenuissent, retro in Asiam navigarunt. Ita iterum barbari frustrati sunt, dum Graecia potiri conantur.

XVII.THE LAST DAYS OF MILTIADES.
Miltiades attacks Paros.

205.Post cladem Persis ad Marathonem illatam Miltiades, quum iam magni aestimatus esset apud Athenienses, maiore etiam fuit auctoritate. Itaque, quum petiisset septuaginta naves et exercitum, quamvis nollet dicere contra quam terram ducturus esset, diceret tamen, ‘ditaturum se eos, si sequerentur,’ Athenienses spe erecti instructas ei naves dederunt. Tum Miltiades accepto exercitu Paron navigavit; infensus enim erat Pariis ob Lysagoram quendam, qui eum olim accusaverat. Quum ad insulam pervenisset, Parios intra moenia repulsos obsedit: missoque praecone in urbem centum postulavit talenta, dicens, ‘nisi ea sibi darent, non se abducturum exercitum, donec vi cepisset urbem.’ At Parii omnibus modis operam dabant, ut urbem defenderent. Quem in finem et alia excogitabant, et, ubicunque pars muri expugnatu facilior videretur, ibi eam noctu duplo altiorem, quam prius erat, aedificabant.

He meets with an accident.

206.Narrant autem, Miltiadi, de incepti exitu dubitanti, in colloquium venisse mulierem captivam, cui nomen Timo, quaeque