Jump to content

Pagina:Easy Latin Stories.djvu/82

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
70
[part iv.
EASY LATIN STORIES.

hostes viderunt, ad excipiendos illos se paraverunt. Aiebant enim ‘furere Athenienses, et in perniciem currere, qui tam pauci essent neque equitatum neque sagittarios haberent.’ At Athenienses, quum manus conseruissent, pugnam commisere memoratu dignam. Primi enim omnium Graecorum in Persas impetum facere ausi sunt: et primi sustinuerunt Medicam vestem aspicere; quum ante illum diem vel nomen Medorum Graecis horrorem incussisset. In media acie vicerunt barbari; qui hac parte victores, perrupta acie, fugientes persecuti sunt. At in utroque cornu penes Athenienses et Plataeenses victoria stetit. Et hi quidem, omissis barbaris quos in fugam verterant, illos aggressi sunt qui mediam aciem perruperant, et de his quoque victoriam reportarunt. Tunc vero in fugam effusos Persas persecuti sunt, donec ad mare delati, ipsas naves adorti sunt.

The losses on both sides.

202.In hoc discrimine et alii multi perierunt nobiles Athenienses; et Callimachus, polemarchus, fortiter pugnans interfectus est: unus item ex imperatoribus, Stesilaus. Ibidemque Cynaegirus, quum aplustre navis manu tenuisset, securi manu amputata cecidit. Ceterum septem navibus potiti sunt Athenienses. Ex Persis ceciderunt in pugna Marathonia circiter sex millia et quadringenti; Atheniensium vero centum nonaginta duo.

A supernatural combatant.

203.Accidit autem res mira huiusmodi. Epizelus, civis Atheniensis, stans in acie fortiterque pugnans, oculorum usu privatus est, nulla corporis parte nec cominus percussus, nec eminus ictus: et ab hoc tempore per reliquam vitam caecus permansit. Memorant autem ipsum de hae calamitate haec narrasse: ‘visum esse sibi virum armatum contra se stare, cuius barba totum tegeret clipeum: illud autem spectrum praeteriisse ipsum, et virum sibi proximum interfecisse.’ Haec Epizelum solitum esse narrare audivi.