Pagina:Ecclesiam a Iesu Christo.djvu/10

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
)( 10 )(

munere cavere debemus ne dominicus grex Nobis divinitus creditus ullum damnum patiatur, existimamus in causa tam gravi non posse ab impuris horum hominum conatibus cohibendis abstinere. Exemplo etiam commovemur felicis recordationis Clementis XII. et Benedicti XIV. Praedecessorum Nostrorum, quorum alter IV. Kalendas Majas anni 1738. Constitutione in eminenti, alter XV. Kalendas Junias anni 1751. Constitutione Providas, damnarunt et prohibuerunt Societates dei Liberi Muratori, seu Francs Maçons, aut alio quocumque nomine pro regionum et idiomatum varietate appellatas, quarum Societatum fortasse propago, vel certe imitatio haec Carbonariorum Societas existimanda est. Et quamvis jam duobus Edictis per Nostram Status Secretariam propositis hanc Societatem graviter Nos prohibuerimus, memoratos tamen Praedecessores Nostros sequentes, graves poenas in hanc Societatem solemniori quidem ratione decernendas putamus, prae-