Pagina:Ecclesiam a Iesu Christo.djvu/9

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
)( 9 )(

Petrus praecipiat, ut Christiani[1] omni humanae Creaturae propter Deum subjecti sint, sive Regi quasi praecellenti, sive Ducibus tamquam ab eo missis etc., jubeatque Paolus Apostolus[2] ut omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, ea tamen Societas docet integrum esse seditionibus excitatis Reges ceterosque Imperantes, quos per summam injuriam Tyrannos passim appellare audet, sua potestate expoliare.

Haec aliaque hujus Societatis dogmata et praecepta sunt. Ex quibus ea extiterunt in Italia facinora nuper a Carbonariis commissa, quae adeo gravem honestis piisque hominibus moerorem attulerunt. Nos igitur qui Speculatores Domus Israel, quae est Sancta Ecclesia, constituti sumus, et qui pro pastorali Nostro mune-


  1. Ep. 1 Cap. 2 v. 13.
  2. Rom. Cap. 3 v. 14.