Plutarchus in commentariolo, quo docet, quomodo adulator ab amico internosci queat, senatorem narrat quendam fuisse, qui olim, cum Tiberius in senatu praesens adesset, surrexit ad dicendum et, composito ad severitatem vultu, Enimvero, inquit, liberos homines libere loqui oportet neque quidquam reticere eorum quae ad rem publicam pertinere iudicant, vel cum periculo offensionis. Adstitere erectis animis omnes, et taciti, quid hic tam libere loquax dicturus esset, exspectabant. Desitum iam pridem orationis genus ipsum quoque Tiberium adverterat. Tum ille,Audi, inquit, Caesar, quid sit, quod omnes nos tibi succensemus, neque tamen quisquam libere dicere audet. Cohorruerant omnes dubitantes, quo tandem evasurus esset. At ille, Negligis, inquit, temet ipsum (dicendum enim libere est) neqm corporis tui curam ullam geris: maceras te assidue curis ac laboribus caussa nostra susceptis, neque interdiu neque noctu conquiescis. Talia multa continuante ac contexente illo, Cassius Severus ad eos, qui sibi adsidebant, conversus, Quam metuo, inquit, ne illa libertas huic homini exitiosa sit, Sed ego saepe notavi talem libertatem in multis principum virorum familiaribus, neque tamen, quae principiun lenitas est, eam unquam cuiquam exitiosam fuisse cognovi. E multis autem adulationis generibus nullum puto esse, quod aut facilius fallat aut altius penetret.
Fuit Philoxenus, genere Cytherius, poeta, scripsit dithyrambos et poema, quod inscripsit δεῖπνον, quo lauta edulia et