instruendi apparandique convivii rationem exposuit. Hunc narrant non tantum ipsum studiosum fuisse laute opipareque vivendi, verum etiam curam adhibuisse, ut cives sui bene conditis epulis vescerentur. Itaque eius rei caussa quotidie cum lavisset, urbem circuibat, comitantibus pueris, vinum, oleum, acetum aliaque ad cibos condiendos necessaria ferentibus, et singulorum domos ingrediens inspiciebat, quid cuique in cenam paratum esset, ac, si quid minus recte conditum erat, ipse de suo condiebat. Tum ita lustrata urbe, domum reversus epulabatur. Hic cum aliquando Ephesum venisset ac forum cupedinarium vacuum offendisset, percontatus quid esset rei, cum accepisset, quidquid erat obsoniorum, in aedes cuiusdam, qui nuptias celebrabat, delatum esse, ipse quoque, quamquam et hospes et invocatus, eodem ad prandium profectus est, et cum ceteris accubuit. Cumque dominus epuli eius ingenio delectatus dixisset: Philoxene, numquid cras quoque nobiscum epulaturus es? Etiam, inquit, si ut hodie, nihil erit in macello. Adhibitus ad mensam aliquando a Dionysio tyranno, cum ipsi quidem Dionysio ingentem multum, sibi autem multo minorem appositum videret, suum a patina sublatum ad aurem admovit simulavitque, quasi quiddam ex eo percontaretur. Quaerenti caussam Dionysio, Ego, inquit, o rex, poema quoddam de Galatea scribo: quare quaereham ex hoe pisce quiddam de Nereidibus quo poema meum exornarem. Sed ipse iuniorem se captum ait, quam ut illa per aetatem cognoscere potuerit: e grandiore illo qui tibi appositus est, si quaeram, illum mihi facile ea, quae volo, explicaturum. Conversus in risum Dionysius piscem, qui sibi appositus erat, ad Philoxenum misit. Ab hoc tamen ipso tyranno coniectus est in latomias, cuius rei haec caussa a Plutarcho traditur libro de Fortuna et Virtute Alexandri. Dionysius ipse quoque poemata scribebat, eaque, cum inconcinna et illepida essent, optima videri volebat. Cum igitur tragoediam quandam scripsisset, eam Philoxeno inspiciendam dedit, ut corrigeret, si quid forte corrigendum videretur. Ille vero una litura totam emen-
Pagina:Eclogae latinae.djvu/101
Appearance