De brevitate loquendi. De excelso Iphicratis animo. 87
nium rerum deditionem esse facturos; domorum: hoc murem innuere; aquarum, aeris, armorum, regionis: harum rerum symbola esse ranam, avem, sagittam, aratrum. At Xiphodres longe alio modo interpretatus, Nos vero, inquit, quantum haec symbola ostendunt, nisi aut terram subeamus, ut mures, aut aquam, ut ranae, aut evolemus, ut aves, non effugiemus ipsorum tela; neque enim terrae, quam ipsi arant, domini sumus. Hoc Pherecydem Syrium narrare ait Clemens Alexandrinus. Herodotus autem in Melpomene hanc ipsam historiam aliquanto aliter narrat..
Rerum bellicarum gloria non aetatis modo suae imperatores vicisse, sed superiorum etiam quemlibet adaequasse Atheniensis Iphicrates dicitur. Idemque eloquentiae studiis deditus fuisse, et cum saepe dixisse in publico, tum ostentationis quoque gratia domi nonnunquam declamitasse perhibetur. Erat autem excelso vir et elato animo, quique de se interdum magnificentius quam vulgi aures libenter ferre possent, praedicaret. Itaque cum orationem de statua sibi ab Atheniensibus posita adversus Harmodium quendam e veteris illius tyrannicidae posteris haberet, multa dixit de se ipso animose et prope arroganter; ut Dionysius Halicarnasseus non alio magis argumento refellerit eos, qui orationem illam Iphicrati a Lysia scriptam esse dicebant, quam quod a Lysiae moderatione nimium longe abesset. In ea hoc dixit, quod adversarius generis sui nobilitatem extollens illius obscuritatem et ignobilitatem exagitaverat: ut quisque virtute maxime praestaret, ita nobilissimum esse. Nam ne Harmodium quidem et Aristogitonem nobiles fuisse prius,