88 Marcus Antonius Muretus.
quam praeclarum aliquid designassent. Item illud: se maiorem habere cognationem cum illis, quam ipsum illum, quocum contenderet, quo sua, quam illius facta propius ad eorum gloriam accederent. Et: Meorum nobilitas a me incipiet, tuorum in te desinet. Quae omnia imitatus est, quicunque scripsit declamationem in Sallustium. Sed et ex eadem oratione haec reperi: Si qualis ego sum, tales vobis septem imperatores fuissent, deserta iam esset et inculta Lacedaemon. Et cum de Harmodio et Aristogitone ageret, Quorum, inquit, ego si temporibus fuissem, aut assumpsissem eos ad societatem praeclari illius operis, aut ipse ab eis adscitum essem. Et: Vos fortasse, Athenienses, istam mihi columnam et istas in ea inscriptas litteras praeclarum quiddam et gloriatione dignum a vohis contigisse arbitramini. At mihi columna caelum attingens in Peloponneso virtutis meae testis constituta est. Haec postrema quibus verbis Graece pronuntiata sint, si quis videre cupit, reperiet apud Aelium Aristidem ἐν τῷ περὶ τοῦ παραφθέγματος.
Non numerandas, sed ponderandas esse sententias, saepe a sapientibus dictum est, plurisque faciendum esse unius gravis et cordati viri iudicium, quam imperitam multitudinem, cui probari ac placere olim a peritis musicis argumentum habitum est κακοτεχνίας. Ex quo proditum etiam est litteris, Periclem, si quando plaudentem sibi coronam videret, metuere solitum, ne quid peccasset, neu quid plus minusve dixisset, quam oportebat. Et laudatur Antimachus, qui, cum grande illud suum poema recitans ab omnibus, praeterquam a Platone, relictus esset, Legam, inquit, nihilo-