96 Marcus Antonius Muretus.
ludicris quandam futurae sortis ac condicionis significationem contineri. Romulus certe, cum adhuc ignarus suae originis inter pastores educaretur, rex ab illis per ludum creatus et per eam occasionem ad magnum patruum perductus, puerilis simplicitatis praesagitionem re ac factis comprobavit. Quod ipsum et de Cyro aliisque proditum novimus. Sed et L. Septimium Severum, qui postea Romano imperio praefuit, tradit Spartianus, cum adhuc puerulus esset, nullum alium ludum inter pueros exercuisse, nisi ad iudices, cum ipse praelatis fascibus ac securibus, ordine puerorum circumstante, sederet ac iudicaret. Quod autem his omnibus multo maius ac praestantius est, sanctissimo viro Athanasio summus ordo in ecclesia Dei puerili quodam ludo praesignificatus est. Nam cum eum aequales sui, festo quodam die in littore maris colludentes, episcopum creassent et ad eum alios quosdam puerulos nondum baptizatos perduxissent, ipseque eos, observatis ad unguem omnibus ecclesiasticis ritibus, salutari aqua tinxisset, Alexander episcopus Alexandriae, qui totum illum ludum eminus spectaverat atque etiam a principio iniquo animo tulerat, cum vocatis ad se pueris rem totam diligenter cognovisset, pronuntiavit, pueros illos rite baptizatos videri, neque amplius baptizandos esse; adiicienda tamen ad illud mysterium ea, quae more atque instituto Christiano a sacerdotibus obiri oporteret. Eius autem Alexandri S. Athanasius successor fuit. Neque absimile est, quod de S. Ambrosio, episcopo Mediolanensi, S. Paulinus, Nolanus episcopus, memoriae prodidit, eum adhuc puerulum solitum esse quasi per iocum manus sororibus suis osculandas dare, cum sacerdotibus eum honorem ab illis tribui videret; nam se aliquando episcopum fore.