Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/116

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
LXXV.
Ecquid adhibenda sint in conviviis acroamata, an minus.
(Var. Lect. VI, 15.)

Rectene faciant an secus, qui tibicines aut citharoedos aut alia id genus acroamata in conviviis adhibent, merito ut dubitari posse videatur, duorum in philosophia summorum hominum hac de re, ut videtur, dissentientium facit auctoritas. Nam apud Platonem in Protagora Socrates abiectos modo et imperitos et circumforaneos homines id facere solitos dicit, qui cum eam vim non habeant, ut urbana aliqua et eleganti collocutione tempus illud epularis accubationis traducere et mutuis sermonibus animos suos hilarare possint, eius rei remedium a mimis et ab histrionibus et a vocum fidiumve cantibus petunt. At quas ad epulas boni et eruditi convivae convenerint, in eis neque tibicinam neque psaltriam audiri, neque saltatricem spectari ullam; ablegatis eos eiusmodi nugis atque ineptiis modeste inter se et hilare colloqui, neque unquam deesse ipsis, de quo sermones iucundissimos conferant, etiamsi multam in noctem convivium producatur. Itaque ex illo nobili apud Agathonem convivio eiicitur tibicina et aut sibi aut mulieribus canere iubetur.

At hercule alumnus eiusdem disciplinae Xenophon, in id convivium, in quo et Socrates esset et Antisthenes et alii sapientia praestantes viri, non modo Philippum excitandi risus artificem induxit, verum etiam sublatis epulis Syracusanum illum comessatorem cum tibicina et saltatrice et formoso puero, qui et ipse tum saltando, tum fidibus canendo summa eos, qui aderant, voluptate perfunderet. In Homericis etiam epulis et Phemius canit et Demodocus, et in Virgiliano Iopas. Sed haec fortasse aliquis intemperantium procorum et luxuriosi regis et reginae iam tum amoris telo percussae dixerit esse convivia. Quid, quodWolff, EclogM Latinae. 7