Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/118

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Super ambiguitate Graecae voculae (foCvi^. 99

interfuerant, homo et suo iudicio eruditissimus, et meo non ineruditus. Isque cum aliquot e familiaribus meis mecum una esse vidisset, dissimulanter quidem, sed ita tamen, ut artificium appareret, coepit operam dare, ut sermo noster, aliis de rebus susceptus, in mentionem eius disputationis, quae triduo ante a me habita erat, sensim delaberetur. Tum quasi occasionem nactus ostentandae eruditionis suae, Nollem, inquit, a te tum praetermissam unius avis mentionem, ex qua una inexplebilis veterum libido in exquisitis dapibus conquirendis vel maxime cognosci poterat. Quam quaeso? inquam. Phoenicem, inquit ille. Obsecro te, etiam phoenicem illi esitabant? Certe, inquit. Neque multi, inquam, neque saepe id facere poterant; aiunt enim eam avem unicam toto orbe reperiri et vivere annos, opinor, sex- centos sexaginta, et cum ipsa sibi rogum construxerit fu- nusque fecerit, tum eodem illo ex rogo renasci. Sed ego figmenta esse illa poetarum putabam. Tu vero, quem, ut illos rarae inventu dapes, ita omnia in studiis rara et exquisita delectant, ede nobis nomen gulonis illius, qui tanti putaverit palato gratificari, ut tam pulchram avem in perpetuum sustulerit. Certe enim, cum unica toto orbe sit neque, nisi ex se, renascatur, interfecta una totum genus exstinctum est. Atque ea fortassis caussa est, cur nullus iam pridem phoenix reperiatur.

Ludis tu quidem, inquit ille, et solita tua dissimulatione uteris; sed si tum inspexisses librum Plutarchi de valetudine tuenda, didicisses ex eo, istius avis, quam tu nullam esse putas, cerebrum dulce quidem esse, sed dolorem capitis inducere; quod tam gravis auctor nunquam prodidisset, nisi saltem ab iis, qui id gustassent, audiisset. Istud vero, inquam, magis etiam mirum fuerit, qui semel eum cibum gustassent, neque enim potuere saepius, tam cito et tam distincte naturam illius percipere potuisse. Nam ego ita ex Aristotele didiceram, e memoria eius, quod saepe eodem modo contigisset, experientiam, e multis autem — scio hoc Latinum non esse, sed dabitis veniam — experientiis artem