Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/117

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

98 Marcus Antonius Muretus.

epulantibus diis canere Apollinem et Musae ferunt? Nam Euripidis quidem sententiam mirari saepe soleo, qui non in conviviis, sed in luctu potius musicam adhibendam esse censet, quod convivia satis ipsa per se laeta sint, in luctu autem quaerendum sit aliquid, quo minuatur dolor. Ego vero si usquam, inter pocula maxime talibus blandimentis et relaxationibus animi locum esse duco, neque, dum ea moderatio retineatur, ut turpitudo omnis et obscenitas absit, caussam video ullam, cur in mensa aut comoedum aversari aut auloedum fidicinemve refugere sapiens debeat. Nam si semper tam facundi ac diserti convivae contingerent, quam illi sunt Platonici, tum fortasse non immerito talia omnia excluderentur. Quod enim esse potest tam mirabile acroama, quod non collatum cum illorum sermonibus sordeat? quos equidem arbitror, si Apollinem vidissent ipsum cum lyra et plectro ingredientem, uno ore omnes oraturos fuisse, ut aut abscederet aut ne cantu suo sermones abrumperet institutos. Et tamen, ni valde fallor, non multo turpius fuisset tibicinae alicuius cantum audire, quam vel orationem Aristophanis vel ea, quae de Socratis temperantia ebrius Alcibiades intemperantissime narrat.

LXXVI.
Iucunda narratio super ambiguitate voculae cuiusdam,
quae duobus eruditissimis hominibus errorem obiecit.
(Var. Lect. XIII, 12.)

Interpretabar nuper publice librum Senecae, quo sanctus ille philosophus quaerit, quare mala bonis viris accidant, cum sit Providentia. Cumque ventum esset ad eam partem, in qua ipse graviter insectatur luxum temporum suorum, accidit, ut ego quoque in eo loco tractando enumerarem multa genera peregrinarum avium, quas veteres Romani e remotissimis totius orbis partibus petitas mensis inferre soliti essent. Venit ad me triduo post unus eorum, qui tum