Pagina:Eclogae latinae.djvu/120

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

est, res ex omnibus partibus animi maxime delicata et fragilis, in quam primum senectus incurrit. Hanc aliquando in me floruisset ut non tantum ad usum sufficeret, sed in miraculum usque procederet, non nego. Nam duo millia nominum recitata, quo ordine erant dicta, referebam, et ab iis, qui ad audiendmm praeceptorem nostrum convenerant, singulos versus a singulis datos, cum plures quam ducenti efficerentur, ab ultimo incipiem adprimum recitabam. Nec ad complectenda tantum, quae vellem, velox erat mihi memoria, sed etiam ad continenda, quae acceperat.

Haec Seneca, quae semper mihi mirabilia ac prope dixerim incredibilia visa erant, donec vidi ipse, quod nunquam credidissem. Habitabat Patavii in vicinia mea homo adolescens, genere Corsicus, honesto, ut ferebatur et credibile erat, apud suos loco natus, qui eo venerat ad ius civile discendum; quo in studio ita diligenter et attente annos aliquot consumpserat, ut magna iam esset de doctrina illius hominum opinio. Ventitabat autem fere quotidie in aedes meas devexo iam et inclinato sole, aestas enim erat, ibique, quod aedes satis amplae erant satisque apricae, aut sub dio ambulans et cum aequalibus suis iucundissime colloquens, aut saltu, aut lucta, aut trigonali pila corpus exercens fessas studiorum laboribus vires honestissime reficiebat. Rumor erat, tenere eum artem quandam memoriae, cuius auxilio multa efficeret, quae credi, nisi spectata, non possent. Is cum ad aures meas perlatus esset, cupido me incessit mirabilia illa et inaudita spectandi. Eiusmodi enim in rebus minime omnium auditis credulus esse soleo. Visum est igitur, quando ipse domo mea arbitratu suo uteretur, hoc ab eo quasi ἐνοίκιον exigere, ut, quod sibi commodum foret, praesente me artis suae specimen aliquod daret. Ille nihil gravatus lubentissimo animo se, cum vellem, facturum esse respondit. Placuit. Statim, cum per ipsum mora non esset, una omnes, qui aderamus, in proximum cubiculum ingressi consedimus. Coepi ego dictare nomina Latina, Graeca, barbara, significantia, nihil significantia, tam varia,