tam nihil inter se cohaerentia, tam multa, ut et ego dictando, et puer, cui mandatum erat, ut ea exciperet, scribendo, et ceteri, qui aderant, audiendo et exspectando fessi iam miris modis essemus omnes. Ipse unus ex omni numero alacer ac recens assidue plura poscebat. Sed cum ego ipse modum aliquem fieri oportere dixissem, abunde mihi satisfactum iri, si vel dimidiam partem eorum, quae dicta erant, recitare potuisset, tum ille fixo ad terram obtutu, magna nostra omnium exspectatione, tacitus aliquamdiu stetit. Quid verbis opus est? Vidi facinus, ut ille ait, mirificissimum. Ὁ δαιμόνιος ἐκεῖνος exorsus loqui plane omnia eodem ordine, nusquam prope insistens, nusquam haesitans, nobis stupentibus reddidit. Deinde ab ultimo incipiens sursum versus pervenit ad primum; rursus ita, ut primum, tertium, quintum ac sic deinceps omnia diceret. Quo denique quisque voluerat ordine, sine ullo errore omnia referebat. Idem postea, cum ei iam familiarior factus essem, saepe expertus usquequaque verum deprehendi. Ipse mihi aliquando affirmavit, et erat ab omni iactantia alienissimus, se triginta sex millia nominum eo modo recitare posse. Quodque admirabilius est, ita haerebant omnia in animo, ut vel post annum diceret se, quaecunque memoriae commendasset, minimo negotio repetiturum. Ego certe post multos dies facto periculo verum comperi. Neque hoc satis. Diversabatur apud me Franciscus Molinus, patricius Venetus, adolescens optimarum artium studiis mirifice deditus, qui, cum se memoria parum firma esse sentiret, oravit hominem, uti se artem illam doceret. Vix ostenderat se id velle, cum Corsicus operam ei suam prolixissime detulit. Dictus est locus, dicta hora, ad quam quotidie convenirent. Nondum sex aut septem dies abierant, cum ille quoque alter nomina amplius quingenta sine ulla difficultate aut eodem, aut quocunque alio libuisset ordine, repetebat. Haec ego vix auderem litteris prodere, mendacii suspicionem reverens, nisi et res adhuc recens esset (nondum enim annus est) et Nicolaum Lippomanum, Petri Alexandri filium, Lazarum Mocenicum, Fran-
Pagina:Eclogae latinae.djvu/121
Appearance