Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/125

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

tarum gentium novit, magnum sibi ad prudentiam instrumentum comparavit. Sed plerique iuvenum hodie, qui longinqua itinera suscipiunt multasque regiones perlustrant, id sibi fere unum studio habent, ut, quo quaeque urbs loco sita sit, cuius generis aedificia habeat, quae in quaque sit mercium ceterarumque rerum ad explendas cupiditates accommodatarum copia, cum domum redierint, narrare aequalibus possint; quibus legibus atque institutis temperata sit, quibus magistratibus utatur, quomodo ea, quae ad se conservandam utilia sunt, persequatur declinetque contraria, horum omnium ne cogitationem quidem suscipiunt ullam. Et tamen nihil prodest multa loca vidisse, nisi harum rerum notitiam adiunxeris. Praeclareque de Ulysse Homerus:

πολλῶν δ’ ἀνθρώπων ἴδεν ἄστεα καὶ νόον ἔγνω.

Urbes, inquit, multorum hominum vidit, ingenia naturasque cognovit. Quae re ipsa distincta sunt, ea distinxit etiam verbis. Negligentias Horatius:

Qui mores hominum multorum vidit et urbes.

Urbes etiam a praetereunte videri possunt; mores cognosci, nisi adhibita cura et studio, non possunt. Solon, Pythagoras, Plato aliique olim magni ac praestantes viri eo consilio peregrinati sunt, ut quam maximam sibi talium rerum supellectilem compararent. Quamquam enim ut in aliena domo, sic in aliena re publica negant curiosum esse oportere, haec tamen, quam dico, curiositas et privatim semper et publice utilis fuit. Aliam quandam rationem secutus est Plato, qui huius generis peregrinationes neque, nisi magistratus permissu, neque, nisi a quinquagesimo usque ad sexagesimum aetatis annum suscipi voluit; quod probarem et ipse, si qua usquam civitas, qualem ipse describit, reperiretur. Nam quod ille verebatur, ne, alienigenarum hominum multitudine in provinciam aliquam confluente ibique sedes figente, et adolescentibus, quorum improvida aetas ad libidinem plerumque quam ad virtutem pronior est, extra patrios fines vagantibus extema potius vitia importarentur, quam domestica tollerentur: hunc metum ipsius