Liceatne laudare aliud, aliud sequi. 107
non vanum fuisse, satis declarant eae gentes, quae, cum multa saecula floruissent, nunc in exitium suum versae peregrinis potius moribus laborant quam suis. Sed, ut me ad propositiun referam, cum et utilis et iucunda sit bene instituta peregrinatio, tranquillam tamen et quietam vitam amantibus domi vivere iucundissimum est. Οἶκος φίλος, οἶκος ἄριστος dixisse ait testudinem Aesopus. Quid senex ille, an corporis oculis captus nescio, mentis certe oculo Lynceus?
Ubique enim, ut vafer quidem et improbus, sed politus et urbanus scriptor ait Lucianus, εὐκαταφρόνητον πρᾶγμα ὁ ξένος. Itaque in illa aurea aetate, si qua poetis fides, nemo peregrinabatur,
Equidem aificior intimis sensibus, cum illud Claudiani poemation lego, quo senex ille Veronensis describitur, qui nunquam e patriis finibus excesserat; de quo vere et eleganter idem poeta:
Praeclareque Horatius:
Sed, ut aliud ex alio, quid est, quod longinquas sive urbes sive insulas laudari iubet, adire vetat? Certe enim hoc dicit: Laudato peregrinationes, sed ipse te domi contineto. An aliud laudare iubemur, aliud sequi? At aliud in ore, aliud in pectore habere turpissimum est. Et tamen multa talia sunt poetarum, ut illud Hesiodi : laudandam esse parvam navim, sed merces in magnam imponendas, et hoc Virgilii:
Et hodie in Italia usitatum est simile proverbium agricolarum: laudandos montes, sed a planitie non recedendum. Capitale in eodem genere illud Sophoclis: laudandam iustitiam, sed haerendum lucro;