Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/127

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

108 Marcus Antonius Muretus.

A quo praecepto etiam improbissimi verbo, re et factis ne ii quidem, qui boni viri habentur, omnes abhorrent. Numquid igitur, ut aliam vestem domesticam habemus, aliam forensem, ita alia aliis laudabimus, alia ipsi consectabimur? An hoc potius significant vetera illa poetica proverbia: cum saepe variae ac multiplices sint hominum sententiae, ita ut eadem alii laudent, alii vituperent, gravesque interdum inimicitiae ex eiusmodi dissensionibus oriantur, debere nos sinere unumquemque iudicio suo uti, et potius, quam ullam dimicationem aut contentionem suscipiamus, laudare iudicium ipsius, sed tamen id, quod optimum est, sequi? Ita mihi quidem videtur. Et cetera quidem hoc sensu accipi queunt, Sophocleum illud non potest; neque alia ratione summum poetam defendi posse arbitror, quam ut dicamus, eum habuisse rationem decori et sententiam protulisse convenientem ei personae, quae tum loquens induceretur.

LXXX.
De variis vitae generibus.
(Comment. in Aristot. Ethic. Oper. t. III. p. 177 sqq. ed. Euhnk.)

Multa quidem sunt vivendi genera, sed tria, ut videtur, maxime insignia: unum vulgarium, qui ad voluptatem referunt omnia et ventri ac libidini servientes nullam aliam cogitationem suscipiunt; alterum elegantium hominum ac politiorum, qui capessunt rempublicam et in rebus agendis versantur; tertium eorum, qui sublimiori ingenio praediti totos se conferunt ad contemplationem cognitionemque rerum, aliisque omnibus curis posthabitis in ea una occupantur. Aristoteles reprehendit iudicium vulgarium affirmatque eos omnino serviles videri, qui quidem pecudum vitam ceteris potiorem esse ducant eamque sibi deligant, quam sequantur, sive quod cupiditatibus pareant, sive quod nihil unquam magnum atque excelsum cogitent; nam eae voluptates, quae