Pagina:Eclogae latinae.djvu/131

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

112 Petrus loannes Perpinianus.

ac si uterque de eodem hominum genere loqueretur, ut mollissime dicam, ἀνθρώπινον τι ἔπαθον.

Sed si virtus propter honorem non expetitur, neque honos praecipuum virtutis praemium est, qui fit ut generosissimus quisque tanto teneatur honoris studio, et ut, quicunque ad virtutem cohortantur, non aliud fere iis, quos incitare volunt, quam honorem gloriamque proponant? Certe ille Graecorum fortissimus etiam longitudinem vitae honori ac celebritati nominis postposuisse memoratur et sapientissimi viri filium dea sapientissima ideo fortem esse iubet, ut etiam a posteris commendetur, cum ait:
Ἄλκιμος ἔσσ᾽, ἵνα τίς σε καὶ ὀψιγόνων ἐῢ εἴπῃ

Prodicus quoque ille Xenophonteus Herculem a virtute hoc potissimum argumento allici facit. Quid iam eius generis alia colligam? Obvia enim sunt omnibus philosophorum poetarumve scripta tractantibus. Ac de illa quidem, quae omnibus praeclaris ingeniis insita est, honoris aviditate, antea diximus, veramque illius caussam ex Aristotele patefecimus. Quod autem in adolescentibus ad colendam virtutem incitandis honorem quasi praemium proponi videmus, intelligendum est, eos qui id faciunt, simile quiddam facere, atque in puerulis prima elementa discentibus prudenter magistri solent. Nam quia puerulorum aetas infirmior est, quam ut adhuc perspicere possit utilitates litterarum, iccirco crustulis quibusdam et sigillis et aliis eius generis munusculis invitanda est, ut laborem capere in eis discendis velit. Simili modo adolescentum animos, quia pervidere, quam sit ipsa per se virtus amplexanda, nondum queunt, adducere oportet invitamentis atque illecebris gloriae, ut eius se studio dedant. Sed ut pueri gustata semel litterarum dulcedine cognitaque praestantia, non iam amplius ludicris illis praemiolis commoventur; ipsas per se litteras amant; ita qui semel mentis oculis virtutis dignitatem penitus perspexerunt, non iam amplius honoris blandimentis, ut eam usque ad extremmn persequantur, indigent; ipsam per se amant, neque honorem