Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/132

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Petras Ioannes Perpinianus M. Antonio Mureto. 113

requirunt, nisi ut, quemadmodum diximus, alieno quoque testimonio intelligant, se tales esse, quales maxime exoptant.

__________



Petrus Ioannes Perpinianus 1530—1566.
__________
LXXXI.
Petrus Ioannes Perpinianus M. Antonio Mureto S. P. D

.

(Mur. Opp. T. II. Epp. I, 38.)

Onus Aetna gravius mihi videntur sustinere, qui alteri fidem suam adstrinxerunt, nisi eius, aut cui, aut pro quo spoponderunt, humanitate subleventur. Scis, credo, quid velim. De versibus illis in D. Mariam Lauretanam, qui eos a te optabat propter singularem exspectationem elegantiae et doctrinae tuae, is me urgere non cessat. Ego, tametsi inscio et inconsulto te, me temere recepisse intelligo; tamen hanc temeritatem in spondendo meam tua eximia in re perficienda humanitate compensatum iri confido. Si quid possunt fontes et pomaria Tiburtia, si quid iste secessus otii a quotidianis occupationibus tuis attulit, oro te atque obsecro, ut ostendas, me nonnullum apud te gratiae locum obtinere. Quaedam tecum communicare cupiebam; sed ea melius, ut spero, coram, ubi ad nos redieris. Nam summus nostrae Societatis magister statuit, ut Romae anno proximo manerem. Nostri omnes te salutant. Vale. Ex Urbe, XVIII. Kalend. Sept. MDLXIV.Wolff, Eclogae Latinae. 8