114 Petrus loannes Perpimanus. Philippus Camerarius.
Societatis Iesu.
Cupio equidem et meam et tuam fidem liberare; sed mihi adhuc multa, ne id facere possem, obstiterunt Primum quod, quem locum quodque tempus otii et quietis plenissimum putabam fore, in eo me et multa et longissime a studiis meis abhorrentia negotia occupatum atque exercitatum habuerunt. Nam, ut cetera taceam, his paucis diebus bis mihi Romam eundum fuit; quod etsi leve videri potest, tamen eae mihi profectiones octo amplius dies abstulerunt. Deinde quod multos iam et menses et annos intermisi poetica studia, ut, etiamsi quid olim fuisset in me eius facultatis, quod sane aut nihil aut pertenue quiddam et perexiguum fuit, effluxisse id tamen et exaruisse necesse sit. Postremo (δεῖ γὰρ τἀληθῆ λέγειν) tardiorem me ac timidiorem facit exspectatio illa, quam de meis versibus concitatam esse scribis. Scis enim, quam inutilis ea atque aliena sit placere cupientibus. Nam si illud a me postulatur, ut tuorum elegantiam aequem, a te ipso mihi versura faciunda fuerit. Utut est, meditabor tamen propediem aliquid. Sed si me amas (quod quidem ita mihi perspexisse videor, ut, quia ita sit, dubitare non debeam) minue, obsecro, quantum potes, istam exspectationem ac perfice, ut ille amicus tuus a me, tamquam a malo nomine, ut nummos, ita versus, etiamsi neque optimae notae erunt neque iusti ponderis, aequo tamen animo accipiendos putet.
Bene factum, quod te Societatis vestrae magister Romae retinendum iudicavit. Mihi crede: magnam molestiam cepissem e discessu tuo. Nunc spero fore, cum istuc rediero, ut fruar tua suavissima mihique optatissima consuetudine,