Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/135

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

116 Philippus Camerarius. Petrus Burmannus.

esset, inter colloquendum praebuit Cardinali occasionem, ut ad suos loculos respiceret. Is cum non amplius reperiret, quae ibi reposuerat, et ob eam rem valde commoveretur, rex in largiorem risum effusus est. Postquam autem satis risisset et seria tractanda occurrissent, iussit rex, ut ea, quae ablata Cardinali se vidente essent, restituerentur. Persuasum enim illi adhuc erat, ioco et animo restituendi istam rem a quodam nobili aulico subtractam esse. Verum cum explorata re compertum esset, insignem et veteranum furem in vestitu aulico serio abstulisse ea, quae in sacculo Cardinalis asservasset, et is admiraretur, cur rex alioqui iustitiae studiosissimus hoc impudentissimo praesertim inter sacra commisso furto ita delectaretur, rex audaciam furti detestatus, quid se connivente accidisset, enarravit, addito iuramento, hoc primum sibi accidere, quod fur familiaritatem et societatem suam expetiisset. Vel ut Gallice elegantius profertur: Le roy usant de son serment accoustumé, iura foy de gentilhomme, que c'estoit la première fois, qu'un larron l'avoit voulu faire compagnon. Alterum furtum non minus memorabile refert idem auctor istius libri fuisse commissum in praesentia Caroli V. Imp. Cum enim quodam tempore iussu imperatoris aulici omnes ad iter se pararent et singuli occupati essent in suis reculis convasandis, quidam ex genere furum audacissimus capta hac occasione ingressus est cubiculum imperatoris, accedensque propius ad imperatorem et genibus, uti aulicis mos est, flexis, mox magna festinatione coepit colligere tapetas et aulaea affixa et in unum fasciculum scite admodum, inspiciente hoc imperatore una cum suis familiaribus, complicare.