Pagina:Eclogae latinae.djvu/136

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

Vita loaimis Georgii Graevii. 117

Petrus Burmannus 1688—1741.
__________________
LXXXIV.
Ioannes Georgius Graevius.
(Petr. Burmanni orat. funebris in obitum Graevii, dicta Traj. ad Rhen. 1703. in Burmanni Oratt. coll., Hagae Comitis. 1759. Etiam in Graevii praefatt. et epist. CXX. ed. a Io. Alberto Fabricio. Hamb. et Lips. 1713. p. 559 sqq.)

In patria urbe postquam primis litterarum elementis imbutus esset, ad Latinas Graecasque arripiendas in celebre tota Germania gymnasium Portense mittitur. Saepe defunctum narrantem audivi, quam egregia cura et disciplina laudabili teneriores ibi formarentur mentes. Electores enim Saxoniae, discussis falsorum errorum tenebris, ex libidinis latebris ignavissimos ventres et sola ignorantia turgentes monachos extraxerant et coenobia regiis vectigalibus dotata in bonae mentis palaestras converterant. Inter ea celeberrimum erat, quod ab Udone XI., Naumburgensium episcopo, ad Salam conditum Porta Mariae dicebatur. Hunc ludum omnibus popularibus communem sapientissimi principes, in quem parentes felicioris ingenii pueros sumptu publico erudiendos mitterent, aperuerant. Nullo sanguinis aut fortunarum discrimine comitum, baronum et civium filii ibi severissima lege proficere iubentur. A quinta hora matutina, sive aestas dierum spatia extendit, sive hiems contrahit, ad solem occidentem continuo labore et exercitatione, modica modo intermissione data, occupantur. Non crudelis matrum indulgentia, non prava patrum facilitas flexibilem et proclivem ad ignaviam et otium iuventutem corrumpit. Credite, quotquot hic adestis, patres, non mihi, sed omnis aevi sapientibus viris, sed ipsis proavis vestris, antiquae