Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/139

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

120 Petrus Burmannus.

120 Petrus Burmannus. Iustus Lipsius, qui, cum in reliquis, eruditionis partibus facile omnes sui temporis doctos praeteriret, sola stili et dictionis elegantia Manutio, Mureto et paucis quibusdam aliis se inferiorem esse dolebat. Quare, ne cum aliis in ordinem cogeretur, relicto illis Cicerone eos imitari ex Romanis scriptoribus coepit, quos alii in exemplum proponendos negabant. Sed quod in eo viro, omnibus doctrinae copiis instructo, felix quaedam temeritas, et quam ipse aliis ne tentandam quidem monebat, videri poterat, in servo pecore, imitatoribus eius, qui litteris inanes sub onere labebantur, summa erat ineptia et cum ignorantia coniuncta fatuitas. Ex Ennii sterquilinio, ex Pacuvii sordibus antiqua et obsoleta verba eruebantur, Plauti plebeiae, et quae summam modo caveam olim delectaverant, voces et locutiones gravissimis etiam rebus accommodabantur. Argutis sententiis et ridiculis acuminibus enervabatur omnis vis orationis, et affectata periodorum brevitate ieiuna per se et macra dictio ut Absyrti corpus lacerabatur. Abstulerant in partes sua incautum Graevium Lipsianae simiae, qui antequam pectus plenissimo doctrinae et omnis antiquitatis fonte inundasset, laudem ex stili exercitatione perverso ordine ante omnia captandam sibi cum reliquis persuaserat.

Periculum erat, nisi divinitus ad Gronovium accessisset, ne fons ille, qui limpidissima puritate Ciceronis flumen aliquando aequaret, limo et sordibus obductus exaruisset vel in tenuissimas venas derivatus evanuisset. Gronovius ex sermonibus privatis morbo iuvenis animadverso, et simul vim ingenii ad meliora nati perspiciens, rogabat eum, an etiam Latine loqui aut scribere calleret? Iniuriam sibi fieri credens iuvenis, qui non modo humanioris disciplinae curriculum absolverat, sed et ad legum studium accesserat, sibi eius linguae satis idoneam facultatem esse respondit. Ergone, inquit Gronovius, Ciceronis epistolas iam tibi planas et intellectas credis? Magis miratus Graevius, sibi controversiam de facillimi, ut iactari a suis audiverat, scriptoris et in quo legendo nunquam haeserat, intellectu