Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/140

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Vita loannis Georgii Graevii. 121

moveri, periculum faceret, respondet. Allato volumine primam statim inter epistolas, quae vulgo familiares appellantur praelegere iubetur. Cuius verba Latina cum totidem Germanis redderet, se non falsum iudicio, Graeviumque grammatice, non Latine scire animadvertebat Gronovius. Coepit itaque pressius de vera vocabulorum vi et efficacia, quae ex plena historiae et rituum Romanorum cognitione dependet, cum eo agere et ea stupenti enarrare, quae ille nunquam audiverat, adeo ut vi veri- tatis victus et ad doctissimi viri suadam obmutescens, nihil se scire fateretur, sed telam, quam absolvisse iam ante crediderat, hoc magistro se retexere paratum esse ostenderet.

Discite ab illustri hoc exemplo, iuvenes, quam male de vobis mereantur iuventutis corruptores, qui, cum ipsi veram ad eruditionem viam ignorent, inutili labore adolescentiam vestram exercent et irreparabilis iacturae et primae aetatis male collocatae vobis auctores exsistunt.

Abiecto Graevius consilio in Hollandiam pergendi, et eiurato sterili legum studio, Daventriae manere constituit. Neque istius morae eum unquam postea poenituit, sed Gronovium deinde ut alterum parentem et unicum eruditionis, quam deinde est consecutus, auctorem semper est veneratus.

_____________