Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/142

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Io. Matthiae Gesneri ineuntis adolescentiae rudimenta. 123

annos convictu publico et disciplina litterarum usus est. Praeerat tum illi ludo Georgius Nicolaus Koehlerus, magnae vir doctrinae et excellenti docendi sollertia, sed qui fama digna carebat, quod ingenii monimenta prodere non curabat. Enimvero omni tali monimento illustrius est, quod sibi in Gresnero disciplina sua conformando peperit et nactus est ab huius grata eloquentia, qua imaginem eius expressit. Ille autem mirifice delectabatur hoc opere disciplinae suae, gaudebatque se a discipulo doctrina et eloquentia superari. Itaque cum ad eum scribebat, utebatur hac praescriptione: Lentulus Ciceroni suo. In institutis viri huius, quibus eum longe a fastu paedagogico abfuisse et varietati ingeniorum accommodare solitum disciplinam pateat, hoc maxime numeraverim, quod Gesnerus libenter narrabat. Cum in lectionibus tradenda videbat, quae ad Gesnerum nihil pertinerent, intelligebatque eum, si nihil aliud, certe nihil acturum, quod vix sperari potest in alacrioris ingenii puero, et tempus perditurum, afferebat, quod ipse ageret separatim a ceteris, locum difficiliorem e scriptore Graeco aut e codice Hebraico, saepe etiam una continuatione et sine accentibus scriptum, verba item Graeca aut Hebraica temere ac nullo ordine contexta, quae, dum ceteros doceret, ipse explicaret et deinde explicata praeceptori traderet; qua re mirifice adolescentis ingenium ad quaerendum et investigandum acuebatur. Cum nihil attulerat per tales occasiones, patiebatur eum interea alias res tractare, litteras Syriacas, Arabicas, Aethiopicas, Samaritanas pingere, aut ad legendi facultatem exerceri, suppeditatis etiam libris. Atque ad harum linguarum omnium, etiam novitiarum, Francicae, Italicae, Britannicae initia percipienda privatim docendo, hortando adducebat. Quorum institutorum prudentiam sibi plurimum profuisse fatebatur, libenterque commemorabat, quantum temporis illa cura praeceptoris et indulgentia lucratus esset, quod sibi in alia disciplina periturum fuisset et permultis praeclaris ingeniis perit per condiscipulorum tarditatem et superbam inscitiam praeceptorum, ad contemptum