122 loannes Augustus Emestius.
(I. A. Ernesti narrat. de I. M. Gesnero in opusc. orat. p. 310
sqq. G. Io. Niclasii epist. familiar. de Gesnero ad Eyringium in Biographia Academ. Gotting. vol. III.)Natus est Io. Matthias Gesnerus anno superioris saeculi uno et nonagesimo in Franconiae villa prope Noribergam, sed Anspacensis ditionis, patre Io. Samuele, qui ibi sacra faciebat magna cum sanctitatis laude. Huius de maioribus etsi nihil certi possum tradere, unde planum fiat, an cum magno illo Conrado communes origines noster habuerit, tamen ab eo memini mihi ante multos annos scribi, se vestigiis quibusdam eo duci, ut ab eadem se stirpe ortum crederet; itaque non dubitasse, Conradum imitari quattuor elementorum figuras in epistolis signandis usurpando, praesertim hortante Io. Iacobo Gesnero, Tigurinae scholae clarissimo ornamento. Hoc autem ille scripserat mihi, quia vitio dederat nescio quis, quod eo signo uteretur, cum nihil praeter nomen cum illa familia esset commune, atque arrogantiae et vanitatis nomine reprehenderat. At ille non opus habebat ab alio petere nominis claritatem, qui sui ipse ingenii luce nomen suum satis illustre fecisset.
Patrem mature amisit, annos natus undecim; sed affectum patris et curam reddidit vitricus, qui non modo puerum ipse, quoad domi suae habuit, litteris erudivit, sed etiam in gymnasium Anspacense deduxit, in quo octo ipsos