Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/145

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

126 Ioannes Augustus Ernestius.

LXXXVI.
Gesnerus ad munus docendi in scholam Vinariensem vocatur, tum rector scholae Thomanae renuntiatur.
(Narrat. de Gesnero p. 314. sqq.)

Cum bene intelligeret Buddeus, quanta materia esset in ingenio Gesneri, et iam etiam doctrina in multis generibus litterarum, imprimisque in eo, quod ad humanitatem pertineret, commendatione sua perfecit, ut ad munus docendi in scholam Vinariensem vocaretur, cui per tredecim annos summa cum fide et pari laude praefuit. Ea conditio longe inferior ingenio et doctrina viri erat. Itaque subinde expetebatur ad maiora et lautiora munera. Sed erant alia, per quae retinebatur ita, ut nulla eum conditio ab his sedibus abstrahere posset. Primum omnium Frid.Gothilf. Mareschalli e Greiffiis, qui principem in aula ducis locum tenebat, constantissima benevolentia et inusitata liberalitas. Nam cum esset ipse doctissimus et omnium litterarum amantissimus, perspexissetque Gesneriani ingenii et doctrinae praestantiam, ita Gesnerum adsciverat, ut quotidie apud se cenaret, etiam inter illustres convivas, secum in praedium iret, in bibliotheca, quam egregie instructam habebat, sederet disserendi causa, denique super omnibus, quae ad ecclesiasticam et scholasticam rem pertinerent, eum consuleret. Cuius rei etiam hunc fructum libenter Gesnerus commemorabat, quod cum multis illustribus viris notitiam, etiam amicitiam contraxisset, per quas multis deinde profuisse. Accesserat etiam cura exquisitae bibliothecae, quae de Logaviana et Schurzfleischiana instructa erat in arce principis, et librorum optimorum, praesertim historicorum, copia abundabat. Huic bibliothecae septem ipsos annos ita praefuit, ut quicquid temporis ab aliis curis et laboribus vacaret, in ea ordinanda et multo magis in commentariis conficiendis consumeret,