128 Ioannes Augustus Ernestius.
quo praeceptore quondam Halis princeps usus erat; saepe ei liberalissime promiserat aliasque benevolentiae significationes dederat. Venerat aliquando ad eum, qui thesauros auri atque argenti maximos aliquo loco diceret latere, eosque se indagatos arte sua eruturum promitteret. Benigne accepta erat impostoris promissio; ipse dum perficeret promissa, laute habitus. Dies unus, alter, tertius; nihil fit. Cum dies bene multi abissent, non exsoluta fide, urgereturque a principe, redactus ad angustias, nihil, ait, sibi ad inveniendum obstare praeter unam formulam, cuius vim assequi satis non posset; in hoc incili se haerere; si quis inde se posset expedire, ad effectum rei susceptae venturum. Eundum est ad Gesnerum, inquit princeps; omnia ille scit. Itur ergo ad eum. Gesnerus negat, se artes magicas didicisse aut exercuisse; enimvero consideraturum formulam. Venit in mentem, se huiusmodi quid in libro aliquo vidisse, forte Trithemiana Steganographia. Hanc ergo primam adit; reperit ecce totam formulam. Re ad principem delata et fraude cognita, multatus, uti dignus erat, impostor abit; ceterum Gesnerus laudibus ferri: hunc vero esse virum; eum minus digne nunc haberi; ubi ad se summa rerum venerit, longe ornatiorem fore. Itaque ei tum, ut dixi, non modo incolumitas, sed etiam novi honores opinione hominum et fama destinabantur. Sed omnia alia evenere. Adempta est bibliothecae cura, quamvis deprecantibus omnibus, qui aliquid apud principem possent, et hunc unum idoneum ei curationi asseverantibus. Rogabat, ut sibi modo absolvere opus institutum liceret. Id quoque negatum est. Tum vero displicere Vinaria, nec modo hanc ob caussam, quod intra muneris scholastici augustias cogeretur, sed quod etiam nimis affligi videret domum in se tam beneficam et alios, quos coleret atque amaret. Itaque cum ei paullo post oblata esset gymnasii Anspacensis gubernatio, libenter accepit conditionem tamquam divinitus oblatum donum, quod etiam commendationis non parum haberet a facultate bene merendi de schola et urbe de se tam bene merita.