Gesnerus Lipsiam invitatur ad schol.Thoman. gubernandam. 129
Verum Aiispacensis commoratio non fuit diuturna, tredecim fere mensium. Vacabat tum apud nos rectoris in schola Thomana locus. Cum eum senatus mandare quam maxime idoneo viro cuperet, primoribus collegii Gresnerum impense commiendavit illustrissimus Bunayius, qui tum senatui ecclesiastico Dresdae summa cum dignitate praesidebat, et omnibus, qui exquisitius docti essent, verissime et enixissime favebat; nam casu in hac urbe erat inspiciendarum rerum academicarum caussa. Acceptum est saluberrimum consilium ab iis, qui maxime consultum scholae cuperent, et acceptum est hoc facilius et lubentius, quod non modo de doctrina viri constabat, sed erant etiam, quibus exquisita viri humanitas et elegantia nota esset. Etenim non multis annis ante Thomas Fritschius, qui nobilem librariam in hac urbe factitabat, cum Ienae Buddeum magnifice de eius doctrina iudicantem audisset, cupiditate eius cognoscendi incensus, dum huc rediret, per Vinariam iter fecerat atque ipsum secum Lipsiam adduxerat, tum animi caussa, tum ut eius consiliis in rebus nonnullis, quas pararet, imprimis in lexici Fabriani itemque historici repetitione uteretur. Is eum adduxerat in conventum virorum primorum, Stiglitii, Boerneri, Baudisii, Menkenii, Mascovii, Wagneri, qui singulis diebus Martis ab hora sexta coibant. Erant ibi primum sermones plures de litteris; sequebatur cena frugalis, quae et ipsa sermonibus talibus exhilararetur. Munus excipiendi convivas in orbem ibat, et licebat adducere, si cui hospes venisset, cuius ingenium ab talis conventus consilio non abhorrere videretur. Narrabat mihi Stiglitius, quo tempore consilia de eo vocando agitabantur, omnes mirifice captos fuisse viri ingenio, doctrina, quas sine ostentatione paedagogica proferretur, et morum urbanitate.Wolff , Eclogae Latinae. 9