Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/155

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

136 Ioannes Augustus Ernestius.

LXXXXIX.
Varia.
(Ibid. p. 174. 270 sq. 97 sq.)

Rusticum aiunt, cum in foro venalem haberet corvum vidissetque avem parvam e genere cantricium magna pecunia vendi, suae haud paullo maius pretium dixisse. Ibi cum miratus esset aliquis, quod avi, bene canere haudquaquam doctae, tantum pretium statueret, rusticum contemptim respondisse: Tanto melius cogitat. Nulla muliercula tam nihil intelligit, nemo puer tam rudis est ac stultus, quin stuporem rustici sentiat atque rideat. Sed ille rusticus tam stupidus nullus uspiam fuit, sed ad irridendam eorum inscitiam excogitatus est ac fictus, qui, cum sint infantes ac barbari in dicendo ac scribendo, tamen non modo recte ac bene cogitandi scientiam et laudem sibi vindicare et hoc nomine imperitis hominibus se venditare, sed etiam bene dicendi ac scribendi artes, ut inanem verborum curam et scientiam, contemnere audent.

Plato disputare solebat dolorum et voluptatum sensum, per quem tanquam clavum animus humanus corpori esset affixus, facere, ut homini sensibilia viderentur et clariora et veriora rebus inaspectabilibus et sola mente contuendis, eumque esse fontem stultitiae et miseriae humanae. Nam ea opinione deceptum averti a rerum divinarum et virtutis non modo intelligentia, sed etiam studio et amore, implerique admiratione et amore voluptatis rerumque omnium, quae essent eius ministrae, ut divitiarum honorumque; unde praecipitem ruere in omnia vitia. Verum nos etiam naturale illud malum augemus studiose et assidue, cum aliis multis rebus, tum negotiorum humanorum multitudine, quae etiam anquirimus et cumulamus omni ratione, ac saepe supra vires incitati vanitate nostra et cupiditatibus vel gloriae vel pecuniae vel utriusque. Nam ea re animus humanus