De vera laudis et gloriae via. 135
temnendo , consuefecerit psittacos suos, discipulos volebam dicere, sibi invicem de magnitudine praeceptoris identidem occinere, cum illi interea, aliis postea immisti et veras naturae voces audientes atque imitantes, istius cantilenae obliviscerentur.
Nihil profecto agunt, qui verbis vel consequi opinionem vel augere tentant. Rebus et factis opus est ad veram et certam laudem, eaque omnium oratione sunt et ad gloriae magnitudinem efficaciora et ad perpetuitatem stabiliora. Bene dicendi laudem adamasti? Noli audientibus promittere, te perspicue, subtiliter et ad movendos animos apte dicturum, ne similis videare pictoribus apud Plinium et Aelianum rudibus, qui necesse habebant picturis titulos apponere tales: Hic bos est, haec arbor, ut tituli professione discerent spectantes, quid artifex videri illam picturam vellet; dic modo perspicue, subtiliter, eleganter et graviter, ipsa oratio sensum eorum bonorum animis admovebit. Vis in quocunque genere doctrinae excellere videri? Fac assiduitate et diuturnitate discendi, exercendi, meditandi, ut excellas, et profer illam ita partam doctrinam bene docendo, accurate eleganterque de praeclare inventis et cogitatis scribendo; sat cito laus veniet, si tanti tibi est ab iis ipsis, qui te nunquam viderunt, nec unquam te audiverunt, laudari. Atque in hoc genere melior est conditio doctorum quam divitum. Nam hi non una de caussa libenter occultant modum divitiarum putantque sibi expedire, si de iis homines infra veram magnitudinem existiment. At in doctrinae studiis quanto quis est opulentior, tanto tutius ostendit opes, tanto iustiores proferendi caussas habet, propterea quod, ut magis protulerit in medium, ita magis non modo sine iactura et damni periculo, sed etiam cum certo quaestu profuerit aliis, qui est unus maximus et omni laude maior et bono viro iucundior et amabilior fructus.