Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/161

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

142 Davides Ruhnkenius.

XCI.
Eximio eruditissimoque viro W. F. van der Wilp
S. F. D. David Ruhnkenius.
(Ibid. p. 702 sqq.)

Etsi nimis audacter facere videor, cum te, vir doctissime, tot tamque variis negotiis distentum litteris meis interpello, tamen ab insigni tua, quam optimus quisque celebrat, humanitate facile me veniam impetraturum confido. Ut vero ratio, quae me ad scribendum impulit, penitus a te intelligatur, rem omnem, quam potero brevissime, exponam. Accidit nuper, ut Ioannes van der Linden, verum librariorum ornamentum, et Daniel Goedval, vir nec ipse laude sua fraudandus, me convenirent, quaeritantes, num rationes meae ita ferrent, ut studiis illustris florentissimique iuvenis Sixii praeesse possem? Quam quidem conditionem cum cupidissime amplexarer, de laudatorum virorum sententia nihil prius faciendum fuit, quam ut tibi, vir eximie, cui idonei praeceptoris eligendi cura omnis demandata est, qui essem, quave studiorum ratione uterer, bona fide indicarem; ut nimirum tu ex iis iudicium facere possis, repudiandusne sim, an studiis tanti adolescentis praeficiendus? Quamquam, ut verum fatear, vix a pudore, quem mea mihi natura tribuit, impetravi, ut has ad te litteras darem. Nescio enim, quomodo animus ab iis proferendis abhorreat, quae cum mea aliqua laude videantur esse coniuncta. Diu igitur tergiversantem vicit tandem obstinata amicorum voluntas, mihique hoc, quidquid est, litterarum extorsit. Atque ut hinc ordiar, scito, vir praestantissime, me honestis parentibus in Pomerania Borussica natum esse, iisque in primo aetatis flore eruditum artibus, quibus pueriUs aetas impertiri solet. Annum agens sextum decimum, patria valere iussa, in celeberrimas Germaniae academias me contuli, ibique per