Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/165

E Wikisource
Haec pagina emendata est

146 Davides Euhnkenius.

ac magis perpolio, ut aliquando digni quid et tua, mi Rittere, et ceterorum doctorum disciplina edere possim. Multae mihi praeterea in mundo sunt in Graecos Latinosque auctores animadversiones; sed in nullum plures, quam in illa toties mihi a te commendata Cyrilli et Philoxeni glossaria, quibus ego partim ingenio, partim mss. glossariorum ope, amplius sexcentis locis feliciter medicinam feci.

Sed satis de vitae studiorumque meorum ratione. Nam omnia si persequi vellem, charta me deficeret. Tuis scriptis, mi Rittere, scias, nusquam terrarum dignius, quam hic, statui pretium. Ac licet Batavi nostri te iam antea summis laudibus tulerint, nuper tamen, edito ultimo cod. Theodos. volumine, insigne incrementum cepit fama tua. In quo opere cum alii alia mirantur, ego nihil tantopere miror, quam εὐστοχίαν illam criticam, qua locis depositis ac prope desperatis Novellarum Theodosii, Valentiniani etc. et lucem et medelam attulisti. Quantisne laudibus Observationum libri ornabuntur, quorum desiderium vix ferunt harum litterarum studiosi? Omnino sunt Batavi nostri acerrimi ingeniorum censores. Quo fit, ut ex immensa ista Germanorum eruditorum turba vix novem decemve aliquo numero ab iis habeantur. Horum in censum, cum tu, χαριέστατε Rittere, imprimis referaris, merito tibi de tanta felicitate gratulamur. Nullum hominum genus magis detestantur, quam impudentes istos compilatores, vel etiam eos, qui, etsi aliqua tradunt haud contemnenda, tamen, ut liber fiat, ipsis dupondiis nota inculcant. Dii boni! quoties illa Germaniae lumina (sic enim a suis celebrantur) et ego et homines amicissimi, Wesselingius, Alberti, Wetstenius, alii, ridemus. Cui risui utinam et tibi interesse liceret! Novimus enim, quantum tibi supra cives tuos sapias animoque divinitus excitato agites altiora. Cum igitur tu, vir egregie, (huc enim revertor) iam illustre nomen apud Belgas nostros consecutus sis, noli in posterum concedere, ut scripta tua limatissima Lipsiensibus typis foedentur. Et nomen tuum, et qualiscunque in hac regione auctoritas