Dav. Eulmkenius lo. Dan. Rittero. 147
mea cuivis, quod paras, operi excudendo eiusmodi tibi bibliopolam parabunt, qui et pro opera impensa liberaliter tibi satisfaciat, et opus ipsum splendidis typis exscribendum curet. Historia certe iuris ut nitidissime et accuratissime excudatur, non Verbeekii solum, sed et ego operam sumus daturi. Neque ipse iis diebus, quibus Leidae versor, emendationem defugiam. Gestit animus cum totum opus videre, tum illam imprimis partem, qua iuris Graeci historia explicatur, quam te multo accuratius tradere et posse et velle scio. Latent etiam in Adversariis meis, quibus Suaresii Notitia non mediocriter et suppleri et emendari possit.
Meministi fortasse, optime Rittere, me tibi adhuc Minerval debere. Hoc debito ut me exsolvam, constitui ad te mittere quosdam libros recens hic editos edendosve, qui ad artem nostram pertinere videantur. — — Quodsi forte unus et alter horum librorum tibi iam obtigerit, velim me certiorem facias, ut alius in eius locum substitui possit. — Atque hic scribendi finem facerem, nisi te scire vellem, quam me nunc puderet diss. de Galla Placidia Aug., non quod tuas tu partes minus bene egeris (omnia enim docte et luculenter exposuisti), sed quod ego praeclare a te inventa Bergeriano, i. e. declamatorum more ita calamistris inussi, ut eius, quod in historica narratione naturale esse debet, nec vola nec vestigium supersit. Quare, si quando illam una cum aliis edere constitueris, quod tuum est, tibi vindica, nomen meum dele, habitum orationis muta et tuo naturali nec affectato scribendi genere omnia exorna. — Nunc tandem desino; quamquam plura, quae tua scire refert, sunt praetermittenda. Vale igitur, virorum, quos novi, doctissime et integerrime, ac pientissimum nec indignum fortasse te discipulum, ut quondam amasti, ama.
Scribeb. Lugduni Batavorum ex aedibus fratrum Verbeekiorum d. 29. Iul. 1747.