156 Dayides Kuhnkenius.
Mensem et amplius litteras tuas de die in diem avidissime exspecto, nec quae tam diuturni silentii caussa sit, ulla assequi coniectura possum. Nullus facile dies praeterit, quo non vel Curatores vel collegae ex me quaerant, quando ad nos venturus sis. Quibus cum nihil, quod respondeam, habeo, rursus variis suspicionibus locus datur. Me quidem sollicitum non esse sinit animi tui magnitudo et integritas, tot aliis rebus cognita et spectata. Non ii sunt mores tui, ut fidem, quam splendidissimis viris sancte et sollemniter dedisti, quocunque praetextu fallere possis. Sed forte te adhuc ludificantur Dresdenses, forte aulici Varsovienses litteras tuas supplices contemptim abiecere, altero anno, si commodum fuerit, illas inspecturi. Quin tu exire propera ex illis terris, ubi potentes nebulones liberum hominem, tanquam vile mancipium, risum iocumque faciunt. Quod si tibi rex ipse missionem negat, quid est, quare nos hac de re non certiores reddas. Nam quod tibi impetrare difficile est, facile Hollandiae Ordines per legatos suos impetrabunt. Dixit mihi Batavi nominis princeps, Comes Bentinkius, se eos in aula regis vestri amicos habere, facile ut quidvis ab iis impetrare possit. Aget etiam caussam tuam Lauterbachius, legatus Saxonicus; aget Comes Bruhlius iunior, qui hic est. Vides, quam dispar sit ratio nostra et tua. Nos de te quotidie laboramus. Tu nullius rei nobis notitiam impertis, et vero me etiam, quo meliorem amicum ne fingere quidem potes, litterarum tuarum suavitate privas. Fac igitur, quam primum ad nos de omnibus rebus quam accuratissime scribas. Vale, mi suavissime Rittere. Dab. Lugduni Batavorum d. 26. Iunii 1761.