Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/176

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Eidem Eittero. 157

XCIX.
Io. Dan. Bittero, amico suavissimo, David Ruhnnkenius S. P. D.
(Ibid. p. 598. sq.)

Incredibilem in modum gaudeo, te tandem missionem impetrasse. Rumpe igitur moras, et quam primum advola in amplexus nostros. Vellem hic potius esses medio mensis Augusti, quam circa finem. Nam initio Septembris iam habenda est oratio; quae ut ingenti, quam concitasti, ingenii et doctrinae famae respondeat, operam dabis. Solet hic ex orationibus augurium capi successus futuri. Sequenti hebdomade ad te mittam litteras publica fide munitas, quae tibi, uxori et filiabus securitatem praestent. Sed alteras, quas duo Comites tui secum ferant, mittere non possum propterea, quod nomina iuvenum in litteris exprimenda addere neglexisti. Nec, si quid video, talibus litteris opus habent. Nam qui Albi devehuntur Hamburgum, cum nullis occurrant Gallis aut Hanoveranis, satis muniti erunt litteris legati Verelstii. Ancilla, quae aedes praeparet et servet, conducetur. Iuvenes, cum hic venerint, me quaerent, ut illos in aedes deducam. Vinum etiam curabitur. Sellas pulchriores tecum feras; viliores facile parabuntur. Proximum iter tibi erit per Brunsvigam et Osnabrugam usque ad Amstelodamum; quo tibi obviam irem, si adventus tui dies mihi cognitus esset. Sed hunc definire ne ipse quidem poteris. Haec scripsi eodem die, quo litteras tuas accepi. Ernestum nostrum meo nomine saluta, et ex eo quaere, an ipsi redditae sint Collationes Orphicae cum Gesnero communicandae. Vale, mi optime Rittere. Dab. Leidae d. 21. Iulii 1761.