Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/179

E Wikisource
Haec pagina emendata est

160 Davides Ruhnkenius. -^

fessionem ambires. Hinc omnes, quae consecutae sunt, turbae. Bone Deus! in quam perniciem ruis uxoris blanditiis occaecatus. Vere divinavit iam dudum Ernestus noster, uxoris consilium te perditurum. Vides nunc, illos ipsos aulicos, quos tu patronos tuos credis, te apud nos prodere et detestari agendi rationem, qua adversus Curatores uteris. Quid Curatores, talibus litteris lectis, iudicent, facile est tibi ad existimandum. Scripsi tibi ante hos quindecim dies, illos terminum non prorogaturos. Quod multo aegrius facient post illas litteras Dresdenses, quarum hic exemplum habes. Res igitur prope perdita et conclamata est, nec restitui potest, nisi his modis, ut vel ipse statim solus huc advoles, uxore et liberis in Saxonia ad tempus relictis (ut nuper tibi scripsi) vel quam ocissime litteras supplices ad Curatores mittas, quibus denuo fidem tuam adstringas cum capitis devotione, si fallas, et Numinis immortalis obtestatione, sanctissimeque promittas, te brevi hic futurum, spretis et contemptis regis, Bruhlii, Dresdensium minis vel interdictis, addas denique, te ipsa praesentia tua ostensurum, omnia, quae de te vulgata sunt, calumniarum loco esse habenda. Nam si Curatores te hic viderint, facile ea, quae minus ingenue acta sunt, oblivioni tradent. Interea ego Curatorum praesidem, Comitem a Bentink, et illustriss. de Witt supplex orabo, ut tibi terminum paullo longiorem concedant. Fac igitur, litterae tuae quam citissime ad Curatores perferantur. Magna cum voluptate ex ultimis litteris intellexi, te ardere cupiditate ad nos migrandi. Utinam Deus hunc ardorem perpetuum esse iubeat. Verum ego etiam atque etiam vereor, ne, si interea Crelliana professio tibi offeratur, tu rursus nos ludas et Vitembergae maneas. Quod si tibi facere animus est, melius erit, nihil ad Curatores scribere et totum negotium pro deperdito habere. Nam etsi mirus simulandi artifex Bruhlius scribit, te bona cum venia sua abire posse, fieri tamen potest, ut aliter agat, quam scribit, tibique illam professionem deferendam curet. O te mortalium miserrimum! si hac offa obiecta dimittas lautissimam