Eidem Eittero. 159
que animus, si forte fuga offensus fuerit, a proceribus rei publicae nostrae lenietur. Paratus est tibi apud nos portus maxime tranquillus, in quem confugias tot adversae fortunae fluctibus iactatus. Si qua rei familiaris iactura facienda est, id pro nihilo ducas. Nam cum maxima tui per omnem Bataviam sit exspectatio, huc delatus brevissimo tempore colliges ingentem vim pecuniae. A Curatoribus vero maiora etiam, quam polliciti sunt, suo tempore exspectare debes. Illi omnes tibi unice favent, sed dolent et tua et academiae causa, negotium ita tardari. Profecto magnum academiae nostrae detrimentum absentia tua affert, propterea quod nemo hic est, qui ius publicum docere possit. Plura scribere, tempore exclusus, non possum. A te vero peto, ut in posterum minus negligens sis in litteris scribendis. Nam quotidie proceres ex me quaerunt, quo in loco sint res tuae. Vale, mi optime Rittere, et iter tuum matura. Dab. d. 9. Septembr. 1761.
Ancillam tibi nuper conduxi, nondum facturus, si illam moram praevidere potuissem. Emi etiam sellas quasdam viliores aliaque ad aedes verrendas et nitidandas pertinentia.
O mi Rittere! quid in te commeruerunt Curatores Leidenses, summo splendore et singulari integritate viri, ut eos aperte fallas et ludibrio habeas? quid ego, ut mecum, cuius candorem novit Deus, parum candide agas? Accepi litteras tuas die 3. Decembr. scriptas, quibus alium colorem inducere conaris iis, quae hic litterae Varsovienses vulgarunt. Sed illa veriora esse, quam quae ex Apollinis tripode dicuntur, nos docuit ipse praeses Globigius. Adieci epistolam, quam, quanto ego cum stupore legi, tanto tu leges cum conscientiae aestu. Patefacta tandem sunt omnia consilia. Tu ipse, cum missione impetrata abire potuisses, mutato consilio Vitembergae restitisti, ut iuridicam pro-