166 Davides Buhnkenius.
rentur, Bembus, Sadoletus, Pogianus, Maioragius, Manutius, Palearius, Sigonius, alii, quorum hic locus non capit recensionem. Sed horum omnium luminibus dici vix potest, quantum offecerit M. Antonius Muretus, ea felicitate Tullianam exprimens eloquentiam, ut, nisi res, quas tractat, recentiorem scriptorem proderent, ipsum Ciceronem a te legi putares. Cuius facultatis praestantia non ab una doctrina aut a singulari quodam imitandi artificio, quod ceteros fefellerit, sed ab aliis caussis repetenda videtur. Plinius Caecilianus, ut hoc utar, et doctrina abundavit, et lingua Latina adhuc satis integra scripsit, et, ut ipse fatetur, nihil aliud quam Ciceronem imitando effinxit. Nec tamen ulla vel in Epistolis vel in Panegyrico periodus, quam Cicero pro sua vellet agnoscere, reperitur. Aliud exemplum aetas suppeditat recentior. Paulus Manutius nec eruditione, nec Latinitatis scientia Mureto cedebat, Ciceronis imitandi studio fortasse vincebat, quippe tota vita id unum egit aut optavit, ut Ciceroni quam simillimus videretur. Sed is quoque magis secutus Ciceronem quam assecutus est, et in hoc imitationis genere iacet cum Mureto comparatus. Quid ita? Nempe Mureto naturae beneficio idem, quod Ciceroni, obtigerat ingenium, Plinio et Manutio diversa ingenii forma. Ab hac indolis similitudine fluxit illa Mureti in qualibet re exprimenda felicitas, venustas in narrando, lepos in iocando, aurium denique sensus in oratione numerose struenda. Compar natura Muretum sponte in Ciceronis vestigia deducebat, at dispar Manutium invitum et reluctantem alio trahebat; ut non sit mirandum, nos Muretinis libris semel in manus sumptis ita teneri, ut eos vix deponamus, Manutianis autem, quamvis terse et polite scriptis, quod anxium imitandi studium produnt, cito satiari. Quo minus dubitamus Muretum cum ingenio, tum arte scribendi vere Ciceronianum dicere, quamvis ipse, nominis invidiam veritus, sic se appellari noluerit. Quin etiam Var. Lect. XV. 1., ut aetatis suae Ciceronianos ureret, profitetur, se interdum ab Appuleio, Cassiodoro, Sidonio Apollinari et