Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/191

E Wikisource
Haec pagina emendata est

172 Davides Ruhnkenius.

anteponebat, ne dissimulans quidem offensionem, si quis talis viri magnitudinem, quam consequi nulla ratione posset, per invidiam allatraret.

Inito igitur eruditionis locupletandae consilio, veteres inde ab ingeniorum fonte, Homero, scriptores nunquam remisso studio legit; legit? immo vero excerpsit et in horrea sua congessit, ut, quicquid vel ad utriusque linguae rationem, vel ad historiam, vel ad ritus et mores gentium, vel ad priscam sapientiam pertineret, id paratum esset, ac, si res postularet, inde continuo depromeretur.

Quam consuetudinem ipse in legendo tenuerat, ut a veterrimo quoque scriptore gradum faceret ad eum, qui proximus esset aetate, eandem aliis etiam atque etiam commendabat. Nam primum, ut alias opportunitates omittam, si hac via progrediaris, non verborum tantum, sed etiam significationum, singulis verbis et formulis attributarum, tanquam tempora certius constituas, cuius rei diligens observatio in linguis omnibus valet plurimum. Deinde satis constat, nihil vel bene cogitatum esse, vel bene dictum ab antiquioribus illis, quorum libros velut recte cogitandi scribendique legem et normam probamus, quod non sit variis modis imitata posteriorum sollertia. Cuius imitationis venustatem nec sentias nec intelligas, nisi fontem, e quo profecta sit, cognoris. Thucydidis, ut hoc utar, reconditas exquisitasque sententias Hemsterhusius ita tritas notatasque habebat, ut, quid Polybius, quid Dionysius Halicarnassensis, quid Plutarchus, quid alii inde ad imitationem traxissent, e vestigio indicaret. Ex quo instituto quot quam praeclarae difficiliorum locorum et interpretationes natae sint et emendationes, vel me tacente intelligitur.

CVI.
(Ibid. p. 257. sqq.)

Hic forsitan dicat aliquis eorum, qui nolunt, eundem hominem pluribus rebus excellere: Sit sane ita; habuerit