Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/192

E Wikisource
Haec pagina emendata est

De vita et studiis Tiberii Hemsterhusii. 173

Hemsterhusius litterarum Graecarum scientia parem neminem. At Latinarum certe regnum penes alios est. Ego vero non dubitem contendere, eum Latine doctissimos non solum aequasse, sed, quod adiumenta quaedam haberet nec cognita illis nec usurpata, superasse. Recte vir magnus statuebat, Latinam linguam Graecae sic aptam et nexam esse, ut, qui alteram ab altera distrahat ac divellat, animi et corporis discidium inducere videatur. Quod cum sibi idoneis rationibus persuasisset, eandem Latinae quam Graecae operam dedit, atque adeo, quoniam eius proprium erat nihil mediocriter scire, talem Latinae, qualem Graecae facultatem consecutus est. Dicam, quod sentio, et, ut arbitror, dicam vere. Latinae linguae origines nemo mortalium ante Hemsterhusium recte cognovit. Viderant Varro et alii Romani, multa ex lingua Graeca in suam venisse. Aliquanto plura, quorum origo veteres fefellisset, ex eadem lingua repetierunt Scaliger et Salmasius. Sed adhuc dubia lux erat. Enimvero inventa Hemsterhusii ingenio Graecae linguae analogia simul etiam Latinae ratio diluxit, patuitque clarissime, quod pauci magis suspicati erant, quam intellexerant, totam fere Latinam linguam ab Aeolica fluxisse. Restat, fateor, pars quaedam, quae invecta aliunde videatur. Verum aut fallor, aut exorietur aliquando vir doctus et ingeniosus, qui, Hemsterhusiana analogia adiutus, eam quoque partem ad Graecam originem revocet planissimeque demonstret, omnem Latinam linguam pulchrae matris Graeeae pulchram filiam esse.

Sed mittamus origines. Quantum Hemsterhusio praesidii esse debuit in Graecae linguae scientia ad Latinos scriptores rectius intelligendos? Constat inter omnes, scriptores, quos diximus, maxime poetas, Graecam formam singulis prope verbis expressisse et innumerabiles lepores veneresque ex Graecis fontibus nunc apertius, nunc occultius derivasse. Nec M. Antonius Muretus dicere dubitavit, eos qui Graeci sermonis expertes sint ne Latine quidem scripta penitus percipere posse. Iam si cogitatione tibi fingendus sit harum