Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/194

E Wikisource
Haec pagina emendata est

De ingenio ac virtutibus Tiberii Hemsterhusii. 175


verborum delectu commendandum. Una orationi facilitas deest, non comparanda illa, nisi saepe multumque scribendo, cuius rei facultatem raro dabat Graecarum litterarum professio. In iuvene, velut in laetis herbis, se profundebat luxuries quaedam, quam postea ratio et anni depaverunt.

Hactenus virum egregium vidimus Graeciae Latiique monumenta ita tractantem, ut nunquam illa de manibus deponeret. Quo studio quantas eruditionis opes sibi compararit, supervacaneum sit dicere. Eas cum primum in animadversionibus ad Lucianum protulisset, homines eruditos in stuporem et admirationem rapuit expressitque omnibus confessionem hanc, ut dicerent, nihil simile ullam aetatem in hoc genere vidisse; magnam quidem copiam in Salmasii libris esse, sed ibi temere sacco fundi, hic omnia cum acerbo delectu, prope in mathematicorum modum, explicari.

CVII.
(Ibid. p. 278. sqq.)

Animus eius erat, qualem esse oportebat tot sapientum praeceptis conformatum, unius verae et solidae virtutis admirator, contemptor rerum fluxarum et humilium. Roboris quantum in eo fuerit, hoc documento cognoscere licet. Venerant ad eum Franequeram nobilissimi e primaria gente Wassenaria hospites, biduum hilare sumpturi. Cum omnes accubuissent, animis ad laetitiam remissis, ecce litteris fit certior, filium summae spei, Iacobum, qui sibi decus ex militia navali petebat, procul a patria morte immatura periisse. Quid ille? Vultu nihil mutato seponit litteras, simulat hilaritatem acerbissimumque dolorem per biduum pectore premit, quod iucunditatem, cui se hospites dederant, muliebri et nihil profutura eiulatione contaminari nolebat. Tali constantia germanus ille Socraticae disciplinae alumnus, Xenophon, nuntiata inter sacrificandum filii Grylli morte, luctum distulit, dum solemne sacrificium peregisset.