Pagina:Eclogae latinae.djvu/193

E Wikisource
Haec pagina emendata est

174 Davides Ruhnkenius.

elegantiarum interpres, an doctiorem Hemsterhusio reperias? Ipse vir summus sese in Latinis intelligendis sic a Graecis adiuvari sentiebat, ut interdum negaret, poetas eos, qui se totos ad Graecorum imitationem contulissent, nominatim Propertium et Horatium, Graece imperitis valde placere posse. Adeo multa, quae venustissima et exquisitissima sint, eorum sensum intelligentiamque fallere. Omnibus igitur modis bene a maioribus constitutam rationem, qua utriusque linguae studium coniungeretur, tuebatur, ab eaque non semel descitum esse vehementer dolebat. Sub ipsa academiae incunabula Leidae bonas litteras docuit Iustus Lipsius, perfectus litteris Latinis, Graecarum mediocriter peritus. Is dicere ausus est, Graecas litteras homini erudito decoras esse, necessarias non item. Quod stultissimum dictum Isaaco etiam Casaubono, quo non fuit lenioris naturae criticus, vehementer bilem movit. Sed bonum factum, quod tam perniciosa litteris opinio nullas radices egit. Mox enim tanquam caelo missus Iosephus Scaliger, cui Batavi prope omnem rectum ingenii cultum, quem ex eo tempore ceperint, si grati esse velint, acceptum referre debent, Scaliger igitur cum ceteras ingenuas artes, tum Graecas litteras, earumque cum Latinis coniunctionem in his regionibus fundavit. Scaligerana disciplina per Grotios, Heinsios, Gronovios et alios usque ad patrum nostrorum memoriam propagata est. Tum rursus plerique litteratores, Graecis vel neglectis vel leviter delibatis, in unis scriptoribus Latinis habitare coeperunt. Altero igitur Scaligero opus erat, qui Musas Graecas fugam parantes sisteret atque iterum cum Latinis artissimo foedere consociaret. Is fuit Hemsterhusius, quo bonarum litterarum tutelam suscipiente brevi tanta rerum commutatio facta est, ut Athenae in Bataviam commigrasse viderentur, nec tamen quicquam de summo Latinarum litterarum studio remitteretur.

Sed Latine quam doctus fuerit Hemsterhusius, etiam scribendi genus declarat, purum, emendatum, luminibus frequens, bene vinctum, imprimisque proprietatis studio et