Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/196

E Wikisource
Haec pagina emendata est

De affectata orationis antiquitate Gellii et Appuleii. 177

pingebat, ut non litterarum professorem, sed Polybium aut Tacitum cathedrae impositum dixisses.

Tali ingenio, doctrina et sapientia fuit Hemsterhusius, cuius similem criticum nos haud vidimus; posteri ut videant, bonarum litterarum caussa vehementer optamus.

CVIII.
De affectata orationis antiquitate Gellii et Appuleii.
(Praefatio Appuleii Oudendorpiani. Ibid. p. 480 sqq.)

Duo scriptores vel imprimis nobiles ex Antoninorum aetate, Gellius et Appuleius, cum eloquentia saeculi sui non contenti meliorem quaererent, iudicio lapsi in aliud genus magis vitiosum inciderunt. Cum enim omne recte scribendi consilium ad unius Ciceronis et, ut quisque ei simillimus est, normam dirigere debuissent, non ii quidem optimos illos omnino reliquerunt, sed tamen cum eorum imitatione scriptores ex ultima antiquitate repetitos ita coniunxerunt, ut modo cum Cicerone, Caesare, Livio et similibus, modo cum Evandri matre loqui viderentur. Ac Gellius quidem in hac κακοζηλίᾳ paullo moderatius versatus est, nec temere et passim verba exoleta arripuit, sed e solis fere comicis priscis voces ac formulas exquisitiores, quibus orationem suam distingueret, libavit. Quod pulchre vidit Lipsius praefat. ad Senecam: Tu, A. Gelli, non nisi veteres comicos et Latii puritatem sectaris, et exprimis; fatendum est. Quod iudicium cum verissimum sit, nec obscuro loco positum, mirari subit, ne imum quidem ex tot Gellii interpretibus, nisi forte I. F. Gronovium excipias, ad tam perspicuam et tot vestigiis impressam comicorum imitationem attendisse. Quo minus dubito futuros eius editores quasi praetereundo admonere, ut, si in eo recensendo operae pretium facere velint, in Plauto, Terentio et antiquiorum comicorum reliquiis tractandis assidui sint, et in hac comparatione Gellii velWolff; Eclogae Latinae. 12