178 Davides Ruhnkenius.
explicandi vel corrigendi caput esse arbitrentur. Sed Gellius nihil ad nos, aut, si ad nos, nihil ad hunc locum. De Appuleio res postulat, ut dicamus. Is igitur tantum abfuit, ut sibi in hoc genere temperaret, ut potius e casca vetustate eam orationem conflaret, quam nemo, nisi qui multum temporis in ea Latinitate cognoscenda contriverit, sese speret assecuturum. Scio, viros eruditos esse, qui non omnia huiusmodi verba ab antiquis scriptoribus sumpta, sed temere et pro libidine conficta putent; id quod Drakenborchius ad Liv. XLV. 36. de Gellio affirmare audet, de Apulleio Roaldus ad eius Metam. VIII. p. 550. Sed ego lubentius sequar Oudendorpium ad Metam. IV. p. 246. bene iudicantem, nihil Appuleium sine exemplo scripsisse. Etenim bona pars eorum, quae a Gellio et Appuleio licentius insolentiusque ficta videri possint, a grammaticis antiquis, maxime a glossographis conservata reperitur. Quidni igitur reliqua, quorum nullum apud grammaticos, qui nunc supersunt, vestigium est, pari auctoritate niti dicamus? Qua de re liquidius iudicari poterit tum, cum quis iuniorum litteratorum, qui nunc subitariis coniecturis edendis famam venantur, sese ad eam laboris, etsi non nimis grati, tamen litteris et laudi suae magis profuturi, ad eam igitur laboris patientiam sese durarit, ut glossaria Latina, in Leidensi bibliotheca latentia, quibus nihil usquam vel vetustate vel praestantia simile reperias, e tenebris in lucem vocet, linguamque Latinam, de cuius inopia vetus querela est, aliquot mille vocabulis ac formis nondum cognitis locupletet. Quamquam, quae iuventutis nostrae mollities est, magnopere vereor, ne haec surdis auribus canam. Sed redeat, unde deflexit oratio. Est sane ista antiquitatis affectatio molesta Appuleium legentibus. Nescio tamen an molestior sit tumor Africanus, quo orationem in iis quidem libris, quos a doctis legi voluit, praeter modum et pudorem inflavit, ceteroqui minime hebes ad id, quod rectius esset, intelligendum. Quippe in Apologia, quae non in umbraculis eruditorum legenda, sed in fori luce habenda esset, tam vacuus est