Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/199

E Wikisource
Haec pagina emendata est

180 Davides Ruhnkenius.

versati sunt, ut multorum iudicio nihil admodum aliis, quod agerent, reliquisse viderentur. Primus Ioannes Matthias Gesnerus, quid in hoc genere efficere posset, Basilii Fabri Thesauro reficiendo et amplificando ostendit, et aliquanto post maius opus aggressus novum Latinae linguae Thesaurum construxit. Sub idem tempus Iacobus Facciolatus, cui Latinitatis scientia et Latine scribendi elegantia comparo paucos, antepono neminem, egregium lexicon condere instituit, Aegidio Forcellino, quem ipse ad hoc studium formarat, adiutore usus, qui tandem solus, sed sub Facciolati auspiciis opus perfecit. Adhuc haec erant. Duodecim annis interiectis, ad eandem Latinitatis recensionem ex disciplina Ernestina venit I. I. G. Schellerus, Latinarum litterarum laude excellens, cuius libri ad grammaticam rationem pertinentes non solum in Germania, sed etiam in Belgio vigent.

Hi viri doctissimi tametsi superioris aetatis lexica sic obruerunt, ut vix amplius appareant, tamen quicunque eorum libros excusserit accuratius, quantum iis ad perfectionem, quam in hoc genere expetimus, desit, facile animadvertat.

Primum in delectu scriptorum, unde verba et loquendi formae ducuntur, non mediocriter errant. Etenim cum inter omnes, quorum de his rebus iudicium est, satis constet, illibatam illam et unam hoc nomine dignam Latinam linguam iis scriptoribus, qui usque ad Antoninorum tempora floruerunt, contineri, nec eos terminos ultra esse proferendos, lexicographi nostri, credo, veriti, ne lingua, si ex optimis tantum sumeretur, inopia laboraret, per omnes aetates vagati, quidquid lexicis constipandis inserviret, arripuerunt et prorsus, ut proverbio dicitur, de faece hauserut. Ita tanquam idonei testes citantur Ammianus Marcellinus, Marcianus Capella, Sidonius Apollinaris, Cassiodorus etc., id est, scriptores Latine balbutientes. Ventum est adeo ad theologos Christianos, nunquam somniantes, fore aliquando, ut a se quoque symbolae ad Latinitatem probandam corrogarentur. Ac fuit nescio quis in istis, quorum diligentia