De recentissimis lexicorum Latinonun conditoribus. 181
Fabrianus Thesaurus ad hanc magnitudinem crevit, qui se pulchre de Latina lingua meriturum speraret, si verba et verborum constructiones ex Tertulliano, quod is ceteris theologis Latinis antiquior esset, in lexicon referret. A cuius sententia dici vix potest, quantopere dissentiam. Sit Tertullianus, quam velis, eruditus, sit omnis peritus antiquitatis, nihil impedio, Latinitatis certe pessimum auctorem esse aio et confirmo. At usus est sermone eo, quo tum omnes Afri Latine loquentes utebantur. Δωρίσδεν δ' ἔξεστι, δοκῶ, τοῖς Δωριέεσσι. Ne hoc quidem concesserim. Nam si talis Afrorum sermo fuit, cur, non dicam Appuleius et Arnobius, scriptores priscae elegantiae studiosi, sed Cyprianus, Augustinus et alii ex eadem gente aliter locuti reperiuntur? Quid ergo? Fecit hic, quod ante eum arbitror fecisse neminem. Etenim cum in aliorum vel summa infantia tamen appareat voluntas et conatus bene loquendi, hic, nescio qua ingenii perversitate, cum melioribus loqui noluit et sibimet ipse linguam finxit, duram, horridam Latinisque inauditam, ut non mirum sit, per eum unum plura monstra in linguam Latinam, quam per omnes scriptores semibarbaros, esse invecta. Ecce tibi indicem atrum paucorum e multis verborum, quae viros doctos non puduit in lexica recepisse. Accendo pro lanista, captatela pro captatio, diminoro pro diminuo, extremissimus, inuxorus, irremissibilis, libidinosus gloriae pro cupidus gloriae, linguatus, multinubentia pro polygamia, multivorantia, nascibilis, nolentia, nullificamen pro contemptus, obsoleto pro obsoletum reddo, olentia pro odor, pigrissimus, postumo pro posterior sum, potentator, recapitulo, renidentia, speciatus, templatim, temporalitas, virginor, visualitas pro facultas videndi, viriosus pro viribus praestans etc.
Sed Tertullianum mittamus et ad rem redeamus. Quanta sub Antoninis facta sit linguae conversio, vix attinet dicere. Vel sic tamen fuerunt, qui non quidem aetatis beneficio, sed veterum imitatione prorsus bene loquerentur, ut Gellius et Appuleius, de quibus diximus in praefatione ad Appuleium. Huc adde iurisconsultos, quorum fragmenta in